Hľadaný výraz: Mt 4,12; Mk 1,14; Lk 4,14; Jn 4,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei

14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.

1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes 2 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.

1

mail   print   facebook   twitter